monumenta.ch > Plinius > sectio 133

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 133
{LXI} praecipua ex Parapotamia, secunda ab Antiochia atque Laudicea Syriae, tertia ex montibus Medicis; haec utilior medicinae. quidam omnibus his praeferunt eam quae in Cypro insula nascitur. nam quae in Africa fit, ad medicos tantum pertinet vocaturque massaris. omnis autem ex alba labrusca praestantior quam e nigra.